- MORTUUM Mare
- I.MORTUUM Marenomen multorum in Galliis locorum, quae a mari remotissima: Vulgo Mortemer vel Mortemar. Ita dicta autem sunt, quia ad stagna, aquas nempe mortuas et resides sita. Sic in Normannia locus est veteri Monasteriô insignis, cuius meminit Ordericus Vitalis Histor. l. 11. Item in Lemovicibus etc. Stagna autem maria solere dici, patet vel ex solo illo lacu seu stagno in Lotharingia, non longe ab oppido Albomonte Blamont, unde oritur amniculus, qui in Mortam ad Rosaria defluit; accolae vocitant la Grand' Mer. Atque hinc illustri familiae, ex Rupichovartiorum (de Rochechovart) qui e priscis Lemovicum Comitibus orti, stirpe enatae nomen. Iohannes enim de Rochechovart Dn. de Mortemar, ex Margaretha (silia Petri Ambosiani Dn. de Chaum.) pater fuit Almerici; ex IOhanna de Pontville Dn. de Rochechovart, genitoris Francisci, Baronis de Mortemar: quô, et Renatâ Taveau, natus Renatus Iohannam de Saux (filiam Caspari de Saux Dn. de Tavanes Marescalli Franciae) sibi iunxit, atque ex ea suscepit Casparum de Rochechovart. Marchionem de Mortemar Principem de Tonnay Charente, qui ex Luisa Comite de Maure (Carolô Comite, qui decessit A.C 1575. genitâ) prosevit Gabrielem Ducem de Mortemar et Ludovicum Comitem de Maure. Quorum huic uxor obtigit Anna, filia Octavii Baronis d'Attichy: Ille ex Diana (filia Iohannis de Grandseigne, exstinctâ A. C. 1666.) suscepit Ludovicum Victorem Comitem de Vivonne, Gabrielidem Principem de Tonnay Charante (uxorem Cl. Leonori de Damas Comitis de Tianges) Mariam Emanuelem; Monialem Franciscam Athenaistam (quae nupsit Ludovico de Pardaillan de Gondrin Marchioni de Montespan) et Mariam Magdalenam Monialem. Phil. Iac. Spenercus Theatr. Part. 3. p. 8II.MORTUUM Marevide Asphaltus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.